Luke 24 Vulgata Clementina 1598

From Textus Receptus

Revision as of 08:12, 8 February 2025 by Nick (Talk | contribs)
(diff) ←Older revision | Current revision (diff) | Newer revision→ (diff)
Jump to: navigation, search
  • 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata:
  • 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
  • 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
  • 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
  • 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
  • 6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
  • 7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
  • 8 Et recordatæ sunt verborum ejus.
  • 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
  • 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
  • 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
  • 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
  • 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
  • 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
  • 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:
  • 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
  • 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
  • 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?
  • 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
  • 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:
  • 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
  • 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
  • 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
  • 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
  • 25 Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ!
  • 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
  • 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.
  • 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
  • 29 Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
  • 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
  • 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
  • 32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
  • 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
  • 34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
  • 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
  • 36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
  • 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
  • 38 Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
  • 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
  • 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
  • 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
  • 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
  • 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
  • 44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
  • 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
  • 46 et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
  • 47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
  • 48 Vos autem testes estis horum.
  • 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

Luke 24:50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.

  • 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
  • 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:
  • 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
Personal tools