Johannine Comma and Jodicus Coccius

From Textus Receptus

Revision as of 17:47, 24 May 2020 by Nick (Talk | contribs)
(diff) ←Older revision | Current revision (diff) | Newer revision→ (diff)
Jump to: navigation, search
Johannine Comma in Jodicus Coccius
Johannine Comma in Jodicus Coccius

Contents

ARTICULUS VIGESIMUSQUINTUS

I. IOANNIS V. VERBA ILLA:

TRES SUNT QUI TESTIMONIUM DANT IN CAELO, PATER, VERBUM, ET SPIRITUS SANCTUS, ET HI TRES UNUM SUNT, NON EXPUNGENDA ESSE: SED UT CANONICAM SCRIPURAM VALERE AD ECCLESIASTICA

dogmata confirmanda


Johannine Comma in Jodicus Coccius
Johannine Comma in Jodicus Coccius

DUBITANT, AUT NEGANT.

ARIANI, quia videbant manifestissime hic Trinitatem asseri, primi hac verba ex quibusdam Gracis & Latinis Biblijs expunxisse videntur.

Ex Gracis O Ecumenius in hune scibens locum: ex Latinis Patribus, Augustinus, contra Maximinum lib.3.cap22.Leo, Epist.10cap.5. & Neda, in Commentarijs non videntur in suis Biblijs hac verbaledisse: nec Syriaci Codices habent.

Erasmus Roterodamus, in prima novi Testamenti translatione, verba hac omisit: in secunda editione ex Graco Britannico exemplarirestituit.

Martinus Lutherus, in suis Germanicis Biblijs, omnino omisit.

Anabaptistae contendunt, primaem sit sententia: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum, & Spiritus sanctus. Quam sententiam dicunt eo in loco insertam a fautoribus haeresi 9.obiect.7.

Ioannes Bugenhagius ad cap.3 Ionae, repraehendens Erasmum quod scribit se ex Britannico exemplari Greco addidisse haec verba in posteriori editione: obsecro, inquit, Chalcographos & eruditos ditionem omittant, & ita reddant, ut restituant priori sue integritati & puritati adgloriam Dei; & vel hunc honorem habeant Erasmo defincto, ne hanc depranationem sub nomine eius in epistola Ioannes relinquant.

Ioannes Sommerus Trinitarius contra Petrum Carolium lib.2.cap.10.fol.155 Quomodo irrepserint illa verba de tribus testibus viderit Carolius; nobis nihil obsunt, etiamsiretineamus.

Johannine Comma in Jodicus Coccius
Johannine Comma in Jodicus Coccius

ASSERUNT PATRES GRAECI.

Athanasius. 340.

De unita deitate Trinitatis lib.1. Quamuis in superioribus exemplis Scriturarum tacita sint nomina personarum, tamen unitum nomen divinitatis per monia est in his demonstratum, sicut & in hoc exemplo veritatis, in quo nomina personarum evidenter sunt oftensa, & unitum nomen naturale clause est declaratum, dicente Ioanne Evanelista in epistolasua: Tres sunt, qui testimonium dicunt in Caelo, Pater, & Verbum, & Spiritus: Et in Christo Iesu Unum sunt, non tamen unus est, quia non est eorum una persona. Nam unum quod dixit de utrisque, quid aliud intelligitur, qua quod Deus Pater natura idem ipse dicatur, & Dominus idem ipse sit, & Spiritus, Filius Deus?

Cyrillus Alexandrinus. 430.

De rectain Deum ad Reginas: Ex prima epistola Ioannis: Quoniam tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum, & Spiritus sanctus, & hi tres unum sunt.

ASSERUNT PATRES LATINI.

Johannine Comma in Jodicus Coccius
Johannine Comma in Jodicus Coccius
Image:Johannine Comma Jodicus Coccius 5.jpg
Johannine Comma in Jodicus Coccius
Image:Johannine Comma Jodicus Coccius 6.jpg
Johannine Comma in Jodicus Coccius
Image:Johannine Comma Jodicus Coccius 7.jpg
Johannine Comma in Jodicus Coccius
Image:Johannine Comma Jodicus Coccius 8.jpg
Johannine Comma in Jodicus Coccius
Personal tools